monumenta.ch > Theodulfus Aurelianensis > sectio 11 > bnf10439.175 r > sectio 5 > bsbBSB-InkG-296GW11398.215 > sectio 127 > bsbClm4541.533 > sectio 88 > sectio 2 > sectio 119 > sectio 30 > sectio 55 > sectio 47 > sectio 187 > sectio 39 > bavPal.lat.281.536 > sectio 67 > sectio 84 > sectio 70 > sectio 111 > sectio 6 > bbbCod.120.I.7v > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Lactantius, Divinae Institutiones, 4, 7, 1
Fortasse quaerat aliquis hoc loco, quis sit iste tam potens, tam Deo carus, et quod nomen habeat, cuius prima nativitas non modo antecesserit mundum, verum etiam prudentia disposuerit, virtute construxerit. Primum scire nos convenit, nomen eius ne Angelis quidem notum esse, qui morantur in coelo, sed ipsi soli, ac Deo Patri; nec ante id publicabitur, ut est sanctis litteris traditum, quam dispositio Dei fuerit impleta. Deinde nec enuntiari posse hominis ore; sicut Hermes docet, haec dicens: